477
23
INTERNIS RERUM.
integrum generationis instrumentum demonstrat.
Sunt qui putent Satyrion Erythroneum seu Verum Para¬
celsi Satyrion esse Aron seu omnes Dracontii species, quae
habent signaturam totius Pudendi & post maturationem in
gramine supra terram instar serpentis incurvatae jacent.
2. FABAE habent etiam integram Pudendorum & Colis
glandis Anatomiam: ideò à Pythagora damnatae: Farina il¬
larum ad inflationem pudendorum commodè à proprieta¬
te similitudinis adhiberi solet.
3. CICHORII pistillum erectum, Veretrum ostentat, cu¬
jus decoctum intra & extra adhibitum singulare pro male¬
ficiatis ex incantatione.
4. HIERACII caulis concavus: decocti ejus cum aqua
communi quotidianus haustus calidus, specificum est in in¬
flammatione purulenta penis.
5. In CICERE & maximè in LUPINO Mentulae forma
apparet.
6. Ut & eandem PINI FRUCTUS repraesentant: ideo nu¬
clei ejus & Pistachiorum esus Venereis exercitiis conducunt.
7. GLANS summam Colis partem ostendit, quam prae¬
putium tegit.
TESTIUM seu GENITALIUM.
1. E Bulbaceo genere omnes ORCHIDUM species à si¬
militudine testiculorum Veneris sunt incentivae, si cui desit
facultas: alter alterius potu resolvitur, Superior, major & ple¬
nior ad stimulandos coitus, Inferior, mollior ac rugosior ad