477
27
INTERNIS RERUM.
MANUS.
1. PALMA CHRISTI.
2. FOLIA FICUS: ideò articulorum doloribus conferunt.
MORBORUM SIGNA¬
TURAE.
APOPLEXIAE.
1. LILII CONVALLII Flos habet GUTTAE signaturam,
quia flos quasi gutta pendet: ideò in hoc morbo magnus e¬
jus usus est.
2. Carpionis LAPIS semilunari formâ supra oculos exi¬
stens, commendatur in illà Apoplexiâ, quae cum commotio¬
ne & contractione musculorum supra oculos invadit.
CALCULI.
Omnia quae Calculum pellunt sunt Magicè signata à si¬
militudine, & morbum significant suis imaginibus.
1. CRYSTALLUS, SILEX, LAPIS CITRINUS, JUDAICUS,
LYNCIS: Lyncis urina coit in lapidem: ideo ejus urina ad
Vesicae stillicidia peroptima est.
2. CALCULUS MICROCOSMI.
3. SAXIFRAGIAE Radices.
4. LITHOSPERMON seu MILIUM SOLIS calculos cando¬
re & rotunditate margaritarum ferens, duritiâ lapideâ cum
aliis seminibus saxeis ad comminuendos calculos valet.
d 2