477
29
INTERNIS RERUM.
DYSENTERIAE.
1. ACORI AQUATICI Lutei radix in Majo effossa, & col¬
lecta, singulare Amuletum contra Dysenteriam appensum
ad ventriculi regionem: habet enim colorem & signaturam
Excrementorum.
2. Ita BACCAE SAMBUCI conferunt.
ERYSIPELATIS.
1. Semen OXYLAPATHI, quod semper carneum colo¬
rem, non planè rubrum habet: decoctum ejus haustum effi¬
cacissimum est.
2. COLCHOTAR VITRIOLI calcinatum fortiter: ideò
exterius in aquâ plantaginis solutum utiliter imponitur.
3. ACORUS PALUSTRIS: quo nomine de collo gestatur.
EPILEPSIAE.
1. VISCUS QUERCINUS cum suo glutine maturat mor¬
bum.
2. GRANA PAEONIAE circularia ac nigricantia, praesertim
quae a prima emergunt foetura (quia matura è capitibus spon¬
te exiliunt) expellunt.
3. In Epilepsia CRUX seu OSSICULUM illud est praestan¬
tissimum medicamentum, quod alii volunt in Craniis Epi¬
lepticorum, alii verò in strangulatorum, ubi juncturae com¬
mittuntur: quia quilibet fere strangulandus Epilepsiâ in A¬
gone corripitur, dum spiritus vitę interclusus exitum quae¬
rens, suffocatur: tunc commissuras capitis hâc vehementiâ
separari necesse est: In principio paroxysmi sub Exaltatione
Lunae datur.
d 3