477
55
INTERNIS RERUM.
contentus, in UNITATIS suae Centrum se receperit, Unus
cum Deo spiritus factus in solitaria Patris CALIGINE, qui est
super omnia constitutus, omnibus antestabit: Et hanc con¬
ditionem, quàm in Universi serie sortitus est Homo, meritò
idem Picus, non brutis modo, sed Astris & Ultramundanis
Mentibus invidiosam dicit. Homines autem Animales &
Astrales de Arbore propriae superbię commedentes, qui negle¬
cto Patrimonio aeterno, Astrorum mancipia in hoc mundo
vivunt, & se à spiritu Astrorum (quibus Sapiens spiraculum
vitae agens, seu Deus potius in Sapiente dominatur) regi pa¬
tiuntur, poterunt in se post excitationem (ut paulo post di¬
cetur) observare parentum suorum delitescentes mores. Nul¬
lus Homo tàm pius & justus est, in quo non lateant occulta
illa malignorum Astrorum semina, Sapientum precibus quo¬
tidianis suffocanda & supprimenda, ne crescendo se manife¬
tent, siquidem in Impiis, praeservante Gratiâ DEI destitutis,
facilè erumpunt: Ideò Propheta David conqueritur de pu¬
blicata malitia Hominum Besial, & Deo agit gratias, suam mes¬
sem in Herba suffocari. CHRISTUS & Apostoli Astronomis
fuerunt incogniti: Credentes enim seu Renati Astris non
sunt subiecti, sed sunt Domini Firmamenti, & septem spiri¬
tuum in Firmamento: Quo nomine FILIUS DEI suos Dis¬
cipulos supernè REGENERATOS, post abjectionem & vale¬
dictionem omnium Astralium vocat LUMINA MUNDI, &
SALES TERRAE. Paracelsus dicit, quamprimum Homo in
Ratione obbrutescit, aequum est, si secundum illum spiritum
Brutalem vivit, ut illius Bruti nomine nuncupetur: Qui ve¬
Vir sapiens
dominatur A¬
stris, praecipit,
cogit, mandat.
Hos. 2 sect. 18.
Hiob. 5. sect. 23.
Hinc illud
vulgare, Aut
sumus aut fui¬
mus aut possu¬
mus esse quod
hic est.
Eccles. cap. 7.
sect. 21.
2. Sam. cap. 23.
sect. 6. & 7.
Homo habet
Patrem aeter¬
num, huic de¬
bet vivere, non
Spiritui Ani¬
mali: Deus ero¬
gavit ipsi Ani¬
male corpus non
ut in illo vivat,
sed saltem ad
Tempus habi¬
tet.