477
73
INTERNIS RERUM.
Homines & excitati, etiam propter utilitatem suam dictis a¬
nimantibus multis modis festinationi moriendi obvianti¬
bus, suamque vitam per Industriam Naturalem prolonganti¬
bus insidiati sunt, ut scirent Vires Herbarum & Lapidum &
Metallorum, ac aliarum rerum, quibus postea sua corpora
rectificarent multis modis tanquam miraculosis.
Refert Rogerius Bacchon, olim quendam Sapientem ser¬
pentem quaesivisse, inventum in parva frusta secuisse, rema¬
nente nilominus pelle ventris, supra quàm reperet integra:
ille serpens prout poterat repebat ad herbam quandam, cu¬
jus tactu sanabatur statim: & experimentator indè collegit
herbam admirandae virtutis, quia humana Ratio excitata
per ejusmodi Exempla brutorum excogitare potest vias me¬
liores & omnem bestialem Prudentiam superare.
Futurae Resurrectionis & Transformationis nostrae, prae¬
ter indubitatam Sacrarum literarum assertionem, habemus
inter tot naturalia quotannis post hyemis sepulturam, verno
Resurrectionis tempore se renovantia, etiam à Creatore cer¬
tificatam adumbrationem, in duobus Exemplis manifestis¬
simis FORMICA scilicet & BOMBYCE, ut nunc taceam Hal¬
cyona è primis Entibus nutrientem se, & quotannis suam cu¬
tem & plumas post mortem renovantem: Muscas item, Hi¬
rundines, Vespertiliones post hyemis sepulturam in loco ca¬
lido ac verno calore vitam recuperantes.
FORMICA laboriosissimum animalculum illam toti etiam
Naturae inditam habet promissionem, ut absoluto suo curri¬
culo possit ad meliorem statum venire, & requiem habere
k
Serpentes lin¬
guam amissam
& à vivis ad
usus magicos in
Plenilunio eru¬
tam recuperant
si dimissi urti¬
cum offendere
possunt.
Halcyon &
Ibis inter omnes
aves plurimum
in se habent re¬
rum arcana¬
rum quarum
etiam essentia
non recedit à
suo domicilio.
Rom. 8. sect. 21.
22.