477
3
DE VERA ANTIQVA
PHILOSOPHICA MEDICINA
ELEGIA,
Ad OSVALDVM CROLLIVM, Philosophum & Me¬
dicum peritissimum, suum amicum carissimum,
M. VLRICI BOLLINGERI,
Poëtae Coronati.
Non OSWALDE meis est vis ea tanta Camoenis,
O. CROLLI medici gloria magna chori:
Quae tenui dicat praeconia maxima versu.
Veraque quam miseris spem medicina ferat.
Haec est quae nostras extollit ad aethera mentes
Atque Creatorem praedicat esse Deum.
Quaelibet herba probat quòd sit diuina potestas,
Quae nobis rerum condidit omne genus.
Inspice quae faeto claudat natura recessu
Pectore qui credis numina nulla tuo.
Haec est, quae nos esse Deos diuúmque nepotes
Admonet, in tenebris heu tamen illa jacet.
aa 2