209
6
EPISTOLA.
his lectis additamentis, me fortas¬
se communivtilitati inseruire, voluis¬
se ideoque id, quod à te postulo, faci¬
liùs impetrasse. Quod, vt facias, ve¬
hementer oro. Efficies enim, vt qui¬
in puluere & tenebris hactenus vi¬
xi, excusso nunc puluere, & fugatis
tenebris, per te, in loca clariora
uadam, omnemque laborem con¬
temnam, si hunc tibi gratum co¬
gnouerim. Vale Literarum decus,
totiúsque Germaniae ornamentum;
Tuum quoque Portum exhaustum,
nominis tui, & gloriae propugna¬
torem acerrimum amando ama. Quod,
si feceris, & me iam tibi maximè
deuinctum summo beneficio in
perpetuum obligabis, & ad maio¬
ra aggredienda nunc, quasi dor¬
mientem, excitabis. Iterum benè
vale, & praesidium & dulce decus
meum. Yuerduni, Calendis la¬
nuarij An. 1608.