Arnal¬
dus
de
dosibus
theriaca¬
libus.
Galenus
8
PRAEFACIO
IN
TRACTATVM
Plato:
Non
communem
tantum
omnium
hominum
naturam
medico
cognoscendam,
sed
vnius
cuiusque
propriam:
Deinde
vero
addit:
Etsi
in
ipsis
artis
operibus,
circa
id
sufficienter
studuerimus,
non
ta¬
men
propriam
singulorum
naturam,
aeque
ac
com¬
munem,
possibile
esse
scribere;
scripta
enim
contra¬
rio
modo
se
habent
operibus,
tum
in
pluribus
alijs
rebus,
tum
praesertim
in
his,
quae
spectant
ad
praesen¬
tem
intentionem,
hoc
est,
in
praescribenda
vniuersa¬
li
mothodo
medendi,
atque
in
tractandis
particula¬
ribus
singulorum
morborum
remedijs.
Nam
opera¬
mur
particularia,
quae
sunt
innumera,
&
quorum
ars
non
est,
scribuntur
verò
in
arte
vniuersalia
prae¬
cepta.
Quicunque
igitur
ita
scribere
potest,
vniuer¬
salia
praecepta,
vt
maxime
promptum
sit,
ea
singula¬
ribus,
&
indiuiduis
accommodare,
in
propria
quantitate,
qualitate,
vtendi
modo,
&
ratione
ac
tempore
conuenienti,
hic
in
scribendo
maximè
lau¬
dandus
erit.
Quam
plurimi
graues
viri
id
praestare
conati
sunt,
inter
quos
Galenus,
vt
in
sua
arte
parua
testatur.
Idem
ientauit
Conciliator
Petrus
Aponen¬
sis;
sic
enim
ille:
"Et
vos
iam
vidistis,
ô
doctissimi
Canditati
Philosophi
rerumque
naturalium,
signorum
Caelestium,
&
motuum
bene
eruditi,
varias
aegritudines,
super
quibus
medicorum
multitudo
laboraueruat,
ab
alienigenis,
cum
pauco
fundamento
artis,
curari,
quandoque
à
mulierculis."
Audiamus
omnium
scientiarum
fontem
vberrimum
Arnaldum
Villanouanum
Tractatu
de
Dosibus
theriacalibus,
sub
finem.
"Vnus
sapientum"
(inquit)
"respuit
credere,
quod
in
modica
quantitate,
maxima
sit
virtus.
An
Galenus
agnoscit,
quod
modicae
quantitatis
humi¬