209
10
PRAEFATIO IN TRACTATVM
tias expandit, (quemadmodum super aurum in Ve¬
nis subterraneis) & influit, in hanc herbam plus¬
quàm in aliam a Deo creatam, vt dilucidè ab anti¬
quis Philosophis cognitum est. Itaque alio colore, a¬
liis folis, aliaque figura praedita est haec herba,
quam aliae omnet; eaque est eius natura, vt quo ca¬
lidier & acrior est regio, & tempus anni, solisque
ardor maior, quoque sol eam diutius torret, eo ma¬
gis haec herba madescit. Est enim rore referta ita vt
in eius vna caule plus mille guttae pendeant. Fac
periculum, percute herbam ferula flexili, ita vt de¬
cidentes guttulae in vas vitreum latum incidant, re¬
plebitur vas illud rore mirifico. Quòd si sol vehemen¬
ter ardeat, ramuli illi breui tempore, puta semi ho¬
rae spatio, magis roridi erunt, quam antea. Quòd si
vigesies ferula rorem deieceris, toties denuo guttis o¬
nusta erit. Et, si nihil aliud miraculi cerneretur,
quam vndè roridus hic humor oriri possit, qui tam
breui temporis spatio ita copiosus manat, & quò
magis sol torridus alias herbas arefacit, eo magis
haec herba madida, & guttis referia sit, quasi aqua
perfusa foret. Hinc tamen vires admirandas conij¬
cere possumus, eamque aliquid occulti in se habere.
Illam igitur aquam in Vitro collectam, si recondas,
ea omnes oculorum morbos, siue a defluxionibus
sint, siue ab inflammationibus, sanat. Praeterea om¬
nes cordis affectus, & punctiones, hepar & ventri¬
culum calefactum refrigerat, omnémque capitis do¬
lorem a calore prouenientes, mitigat; omniaque
phantasmata tollit. Valet etiam ad cancrum morti¬
ficandum, ad lupum, & morsum venenatorum a¬
nimalium, & ad venena hausta, si peros sumatur.
Pesti enam auxiliatur, & ad alia multa valet.
quae