209
A
26
AB ANONYMO NOTAE
EMENDATORIAE IN DENA¬
RIVM MEDICVM.
"Ante Hippocratem vnico medica¬
mento progressi sunt etc." Vixit ille
circiter annum mundi creati 443.
sub Rege Artaxerxe, circa redi¬
tum Populi Israelitici ex capti¬
uitate Babilonica, & tempore belli Pelopo¬
nensis. Id ex eo colligitur, quod de inaudita illa
peste, quae Athenis grassabatur, ipse met narrat,
quem etiam referunt, accensis syluis, ne Thessa¬
liam inficeret, cauisse. Ante illum, celebrantur flo¬
ruisse Chyron, Aesculapius, Machaon, Podalyrius:
de quibus Xenophon liber de venatione. Hi certè in¬
ter primos fuêre, quibusque antiqui diuinos hono¬
res tribuerunt. At illos non fuisse vnico tantum medi¬
camento vsos, eoque incorporeo, author loquitur,
ex iis, quae postea hac de re annotabimus, ad lite¬
ram (H) videre est. Interim tamen quaeritur Hip¬
pocrates, nec immerito, ante sua tempora fuisse
artem rudem, & imperfectam, quod verissimè
apparet ex iis, quae Herodotus liber j. de Babylo¬
niis ennarrat. Strabo lib. 16er sicut & de Aegyptiis,
nullos ipsis fuisse professione medicos, sed vni¬
cuique obuio suos aegrotos obtulisse, & horta¬
tos esse, vt si quando eodem morbo laborassent,
aut alios laborasse nouissent, quonam tunc foeli¬
citer vsi fuissent remedio, aperirent. Tunc ergò
medici