209
57
DE PHYSICIS LIGATVRIS
liber antiquor conscripsimus, et mens tua incantatio¬
ni, adiurationi, in collo suspensioni non refragetur.
Amplius hoc tamen non tentaui: sed nec etiam ne¬
ganda sunt mihi: Quia si non videremus Magne¬
tem attrahentem, & ex parte repellentem ferrum,
non certificauimus neque credimus. Similiter plum¬
bum rumpit Adamantem, quod ferrum face¬
ret nequit. Lapis qui vocatur flella, aliàs, stola
rabicè, Nittum verò Latinè, foco non incenditur.
Piscis autem quidam marinus se capientis sensum
aufert: quae omnia, si à nobis videantur, non credun¬
tur: sed ientata certificat. Et forsitan itidem se habent
dicta ab antiquis: quorum enim actio ex proprieta¬
te est, non rationibus: vnde sic comprehendi potest:
rationibus autem tantum comprehenduntur, quae
sensibus subministrantur. Aliquando ergo quaedam
substantiae habent rationem incomprehensibilem,
propter sui subtilitatem & sub sensibus non submi¬
nistratam, propter magnam sui altitudinem. Expli¬
cit liber COSTA BEN Lucae, de Physicis Ligatu¬
ris, translatus per magistrum Arnaldum de Villa¬
noua de Graeco in Latinum.
FINIS.
Quicquid sanè ago, fine ago, vt alijs ad
maiora viam pleniorem faciam, eoque animo
ab omnibus, qui ista legent, acceptum iri confi¬
do. Ne quis existimet, me contradicendi stu¬
dio, vel ambitiosa cupiditate, ad haec impul¬
sum, venisse; DEVM immortalem testor, nihil
mihi tale in mentem incidisse, nihilque verius,
magísque ex animi sententia scriptum; quin
ea, quae de manifestis rerum naturalium cau¬
sis, deque morborum quorundam scientifica