209
59
VIRES
sci z. ß. Therebinthinae ad pondus omnium:
puluerizanda puluerizentur, & cum terebinthi,
probè misceantur: pone totum in Alemibicum,
& ingeniosè distilla, liquorem distillatum ac¬
cipe, & in vas vitreum reconde. Et, si ex eo
mortuorum corpora inungantur, putrefactio
nem non patiuntur in eis: & cum volueris tem¬
perare extenuata corpora, aqua rosatum tem¬
perabis, vngendo à Nuca ad Renes vsque. Si
ex eo, ante horam paroxismorum, modicum te¬
pefacto, vngatur Spina Dorsi, relinquendo su¬
pra linteum, rigores erraticarum febrium, &
quarumlibet simplicium, tollit. Etiam quarta¬
nis erraticis subuenit. In Syncope quasi vltima
peruncta spina: ad Loquelam perditam, sub
lingua infirmij, ex eo parum imposito. Et ex
eo dare poteris in necessitate, puta, in Matricis
suffocatione, Morbo caduco, & plurimis pas¬
sionibus, pondere trium guttarum cum vino
odorifero. Est res confortans animum: subue¬
nit ad omnia quae oportet, Melancholicis, &
iis, qui tristantur in anima, & quorum sunt lan¬
guidae vires, & membra hecticorum. Tempera,
cum oleo rosato, vnge item membra & spinam
apud balneum, & sine balneo. Alias insignes ha¬
bet vires. Etenim vnctio spinae dorsi, ad hoc est
medicamen singulare, per quod, excelsus DEVS
confortat virtutem regitiuam totius proprie¬
tatis: & est causa vitae longitudinis. Vnctio talis
est, de elegantioribus iuuamentis, praeseruans
vitae subiectum. Quandoquidem Nuca est prin¬
cipium neruorum, & ossium, & generatur à
Cerebro. Confortabis substantiam spiritualem,
Balsami Vires & proprietates.
Quartanis, syncopi, Loquelae perditae
Caduco auxiliatur
Melancholicis.
Nuca principia nervorum