209
75
BERN. A PORTV TRACTATVS
ana: terenda terantur, & pone oleum in caca¬
bum, & cum efferbuerit, pone Ceram albam,
qua liquata, pone Camphoram tritam, paula¬
tim mouendo, deinde cerusam, parum & pa¬
rum inijciendo, incorporando, mouendo vno
circuitu omnia simul: & cùm refrixerit, pone
supra materiam, aquae vitae ter rectificatae lb j.
misce inseparabiliter in cucurbita vitrea, do¬
nec acquiret summam albedinem, absque igne.
Tunc hoc vnguentum, pone in Alembicum vi¬
treum, & luta optime, & sepeli in fimum equi¬
num, per 8. dies, distilla per cineres, lento igne,
& aquam iterum reaffunde supra foeces: hauc¬
que operationem repetè saepius ad minus se¬
pties. Nota, quòd camphora sublimabitur, sed
penna deprimere oportet, & cum caeteris mi¬
scere. Frange Cucurbitam, & materiam accipe,
quam in fundo reperies; in formam metallicam:
tere, & incorpora, & ad vsum reserua, in pixide
obturata. Hae sunt eius vires pro Cancro.
AD CANCRVM.
Recipe Plantaginis vtriusque Mj. fac decoctum,
quo laua Vulnus, siue Cancrum, deinde exsic¬
ca linteo mundo, postea Recipe praedictum vnguen¬
tum, & extende supra pannum, & applica su¬
pra vulnus, vel cancrum, vt vnguentum conte¬
gat vniuersum cancrum:
Ad Dysenteriam, & diarrheam desperatam, singu¬
larere medium:
Recipe Corticis Guaiaci contriti y. ij bulliant in suf¬
ficienti. q. aquae, ad medias: cui impone Rosa¬