209
98
PRAEFATIO.
DEI fuerit, nemini ignotum est, imò videtur
Esdras suffragari Chemistis cap. VIII. lib. IIII.
Et respondit ad me & dixit, Hoc seculum fecit
Altissimus propter multos; futurum autem pro¬
pter paucos. Dicam autem similitudinem ô
Esdra: Quomodo autem interrogabis terram
& dicet tibi, quoniam dabit terram multam
magis, vnde fiat fictile; paruum autem pulue¬
rem vnde fit aurum, sic & actus praesentis seculi.
Quantum verò ad lus Ciuile, certè nulla litera
in Digestis, Cod. Iust. vel Nouell. ostendi potest,
quae ad prohibitionem Alchemiae pertineat. Imò
potius fusorum ars comprobatur & laudatur. At
plures sunt Alchemistae monetarum corrupto¬
res, falsarij. Et sacra pagina quot Haereticos?
quot Medicina impostores habet? Et Iuris¬
prudentia, in qua tot sunt rabulae? Harum di¬
sputationum laudanda est pietas & probitas.
Sed tamen rogandi sunt, vt cogitent artificum
vitia nequaquam arti imputanda esse. Sed, vt
ait Iurisconsultus: Alieni admissi poena ab iis,
quos nulla culpa contingit, remoueatur. IN
SUMMA, quilibet non amat id cuius cognitio¬
nem non habet, sed etiam fugit, contemnit, nec
discendum putat. Corpus solummodo exter¬
num curat, ménsque suum Deum colit. Quan¬
autem scientia ac cognitio alicuius rei plus
crescit, magis amor eius augetur. Ast Gui¬
bertus linguae latinae, & loquentiae cognitio¬
nem haud ignorat; ideò Commentarios suos
verborum lenocinio conscripsit, vt tali fuco
artem sibi incognitam annihilet. Nos verò
for¬