209
107
DE LAPIDE PHILOSOPH.
fermentatio fermentatiuè Mercurius noster est;
quia ex illo semine fermenti fructus colligitur,
ad alium fructum multiplicandum etc. Metitur,
& fructus colligitur, & vsque in sempiternum
nunquam desinit esse. DISc. O Magister oro vt ple¬
nius me doceas. MAG. Libenter Fili mi. Sic mul¬
tiplicabis lapidem in sua multiplicatione. Recipe de
aqua ex Lapide extracta pondus suum, & de seruo
bene loto in regimine suobene commisce: Haec
sine confluxione: & sis cautus in hac composi¬
tione ne confluxerit: & tunc post commixtionem
loca sapienter in balneo iet ad calorem lentum;
tunc omnino soluetur in aquam lacteam, quae
aqua est lac virginis & acetum Philosophorum:
& hoc fit spatio vnius mensis, atque hoc sub di¬
scretione. Tunc permittas eum eleuari in coe¬
lum, & fiat volatile. Postquam videris eum tali
eleuatione decoratum, tunc iubeas eum descen¬
dere in terram, & tunc erit lapis fluxus & fluens
& hoc in gradu regiminis & mensura, & habe¬
bis lapidis multiplicationem. Tunc diuide in
partes, vnam pro vsu reseruandam, alteram ad
augmentandam. Et primò fac fixum & mun¬
dum Lapidem volatilem ascendendo, & Lapidem
fixum in terram descendendo, & fixum solutum
in aceto distillato claro & puro, quousque tin¬
git Mercurium, & omne corpus in Solem & Lu¬
nam (multò melius omni naturali) Sicque ha¬
bebis honorem & gloriam huius mundi, & fu¬
giet a te omnis obscuritas. Igitur, Fili mi, vnum
abs te requiro, vt DEVM diligas ex toto corde
tuo, qui tibi hoc Magisterium, per me indignum,
à sua gratia largitus est Laus Deo per infinita sae¬