209
113
MIRABILIS.
siccum multis nominetur nominibus in Phi¬
losophorum libris (dicitur enim laton, taurus,
faex nigra, aes nostrum, nummus noster, sulphur
nigrum, Masculus, vir, & aliis multis, imò infi¬
nitis nominibus nuncupatur) quocunque mo¬
do diuersificentur nomina eius; est tamen
vna sola eadémque res, ab vna re ortum ha¬
bens. Sic ergo per talem priuationem humi¬
ditatis, quae in Philosophorum sublimatione
causatur, factum est volatile fixum, & molle
durum; & aqueum terreum: & secundum Ge¬
brum, Mutatio de natura in naturam, vt aquae
natura in ignem. Item facta est mutatio com¬
plexionum, vt frigidae & humidae complexio¬
nis, in choleram siccam etc. factum est spiritua¬
le, corporeum & liquidum, spissum, & de mani¬
festo occultum, & è contra. Ergo intelle¬
ctus Philosophorum est, cùm dicunt,
peratio nostri Lapidis, nihil est aliud, nisi
naturarum permutatio, & Elementorum re¬
uolutio. Nam per talem incorporationem,
humidum & volatile fixum, & spirituale corpo¬
reum, & liquidum spissum, & aqueum
gneum, & aereum terreum, & verè permuta¬
mus naturas.
CAPVT SECVNDVM
De secunda praeparatio¬
ne.
NVnc igitur, in DEI benedictione, ad se¬
cundam praeparationem, quae est nigro¬
rum dealbatio, transeundum nobis est simplici
H ij