209
116
PRACTICA
phur rubeum; quod potes proiicere supra Saturnus
fusum, vt praxis te docebit. Et pauperum recor¬
dere.
AXIOMATA CHEMICA.
Alchemia est de sublimioribus scientiis, quae
vniuersam naturam imitatur, & in quibusdam
superat. Natura materiam suppeditat, Ars
verò operatur circa illam tali modo, quod na¬
tura minimè potest.
Natura disposuit quandam materiam in se
habentem quicquid est necessarium ad con¬
uertenda imperfecta metalla in purum aurum,
vel argentum, iuxta decoctionem materiae &
fermentationis & artificis dispositionem; quod
naturae est impossibile. Tandem naturam fecis¬
se nihil sine pari.
In illa autem materia sunt masculus & foe¬
mina, nempe aurum & argentum, opus leue ac
facile, cui altissimus Deus oculos mentis ape¬
ruit. Transmutatio est possibilis & facilis.
Nam omne crescens vel nascens multiplicatur
in sua specie, vt homines, arbores, grana & hu¬
iusmodi.
Nam ex vno grano mille generantur. Ita ex
primo Adamo vniuersus mundus occupatus est.
Ergo possibile est res augeri vsque in infini¬
tum.
Dicunt Philosophi Lapidem constate cor¬
pore, anima & spiritu. Etenim corpus imper¬
fectum compararunt corpori perfecto; & aquam
spi¬