209
119
MIRABILIS.
ueris corpus quo vsque fiat aqua, & aqua in toto
non putrefiat, non poterit congelari, nisi per
gnem. Nam ignis commixtionem nostri Lapi¬
dis congelat.
Soluimus corpora, vt caliditas adhaere¬
at profunditatibus eorum: & sic solus ignis
mutat aquam & terram a suis naturis & colori¬
bus. Noui hominem, qui tribus simplici¬
bus ignem construere aequalem potest, & annos
septem, sine vlia additione materiae durat: tibi
omnino ad artem necessarius est.
Tali igitur igne in nostro opere indigemus,
eo etenim opus integrum perficitur. Aqua no¬
stra est vas nostrum; est ignis noster; est Mer¬
curius viuus, est argentum viuum philosopho¬
rum. Materia verò principalis omnium Metal¬
lorum in suis mineris, ex qua ipsa generantur &
causantur, est aqua sicca, quam aquam viuam,
vel argentum viuum nominamus. Aliâs, spiri¬
tus foetens, quem sulphur appellamus. Non ta¬
men in natura sua prout sunt in mineris suis
procreata, quia in locis suis, vbi generantur, nul¬
lum metallum inuenitur. Sed potius materia
ista est quaedam substantia naturaliter à natura
creata, habens in se naturam & substantiam isto¬
rum duorum. Et ex tali materia generatur quae¬
dam substantia subtilis, fumosa in visceribus ter¬
rae, & venis mineralibus, vbi congregatur &
detinetur. Illa verò prima materia à qua fu¬
mosa praedicta materia generatur & exit, est
quoddam corpus, & illa fumosa ab ea generata,
est quidam spiritus: & sic natura facit de corpo¬
re spiritum, & ascendere de terra incoelum id est