209
122
PRACTICA.
Videmus omnia generari Mercurio viuo ge¬
nerante quo ipse genitus fuit. Verbi gratia, Ho¬
mo genitus fuit à Patre, mediante spermate, ge¬
nuitis alium filium, mediante spermate, & sic de¬
aliis. Ergo natura Mercurialis est qua pascimur
& nutrimur: sine ipso namque non est vita ani¬
malium nec plantarum tum vitae & existentiae
rerum Vniuersarum. SPIRITVS autem dicitur
mineralis virtus, in qua natura metallorum qui¬
escit. At spiritus tingens est Mercurius Philoso¬
phorum cum suo sulphure albo vel rubeo, na¬
turaliter sibi commixto in ipsa minera, & ter¬
rae visceribus mediocriter praeparato, artificis,
arbitrio relicto, vsque ad perfectionem & con¬
sumptionem perfectam.
Aliud argentum uiuum, est tinctura perma¬
nens, & id à corporibus perfectis extrahitur, per
distillationem dissolutionem sublimationem &
subtiliationem. Et tale argentum dicitur incom¬
bustibile, anima, aër & splendor corporum, quia
corporibus metallicis mortuis & imperfectis
vitam dat. Extrahe igitur argentum viuum, seu
Lapidem philosophorum, tam à corporibus,
quàm à viuo argento, quoniam sunt vnius na¬
turae, & habebis mercurium & sulphur de illa
materia super terram, de qua Aurum & argen¬
tum generantur in terra.
Quicquid veritatis consistit in arte Chemi¬
ca, est iungere seu coniungere humidum sicco.
Et hoc ab omnibus philosophis conceditur.
Pro humido intellige spiritum, siquidem ab
mni sorde mundatum: & pro sicco, corpus per¬
fectum, purum, calcinatum. Et reuera istarum
duarum