209
125
MIRABILIS.
sophis dicitur omnis res, quia habet in se, & ex
sese omnem rem necessariam ad sui perfectio¬
nem: & quocunque modo nominetur, semper
est vna & sola res. Pone in vase & firmiter clau¬
de, quo vsque totùm compleueris magisterium:
quod amplius est, à malo est Totum ergo resi¬
duum ad artis occultationem ponitur. Ideò
cùm videris aquam congelare seipsam, tunc ra¬
tus esto scientiam esse veram. Idcirco, si calorem
benè mensuraueris, aqua & ignis tibi sufficiunt.
Nec oportet in toto regimine alia re vti, nisi
qua ista permanente. Manu tene hanc aquam
cum suis operibus, quoniam facit album, & ru¬
beum; & ad rubeum effectus eius consistit in re¬
gimine ignis etc. Finis Axiomatum: quanquam
varia omisimus, ne prolixiores videremur.
Haec interim humane Lector perscrutare &
meditare: alibi maiora (Deo volente) & plura
lucidioraque. Tu interim foeliciter vale, & no¬
stris conatibus faue.
Yuerduni.