209
136
PRAEFATIO.
ficit. Primò Mercurium, siue quin¬
tam essentiam eruit, quae Philosopho¬
rum Argentum viuum insignitur, &
non Naturae, sicut filius dicitur pa¬
tris. Non est, vt refricem, quae scri¬
psimus in Dialogo inter Naturam,
& Philosophiae Filium; Lecto¬
rem relegamus. Redeamus ad ora¬
tionem nostram: nempe de Mer¬
curio naturali, & artificiali. Mercu¬
rius nihil aliud est, quàm spiritus
mundi corporeus, in ventre terrae
factus; qui a se recipit facultates
mnes, tam Animales, quàm Vege¬
tabiles, & Minerales, sicuti aliqua
Cera, quae recipit in se omnium
formarum impressionem. Sic Mer¬
curius omnium rerum recipit in se
proprietatem. Oportet, vt exaltetur a
terra; purgetur ab omni terrestrei¬
tate sua: tunc ascendit in aërem to¬
tus, qui vertitur in spiritum; sic ad¬
impletur dictum Philosophi:
scendit