209
143
AQUARVM MERCVR
cuius Spiritus reductus est in aquam: praeterea
non omittendum est, aquam iterum septies re¬
ctificare. Tunc est facta ardens, & comburens,
vt in Mundo nihil supra.
DE PHILOSOPHORVM TAR¬
taro, eorumque Tartari oleo.
Faeces aquae Mercurialis accipe, quas supra
marmor minutissimè tere, & iterum in cucur¬
bitam vitream, & desuper tantum aquae Mer¬
curialis; fac distillare paruo calore: faeces accipe,
quas reuerbera horis 24. igne temperato, &
quam reitera desuper, opusque septies, vel do¬
nec niuis albedinem superent, fusibilesque
sint. Tunc verum Philosophorum tartarum
habebis; quem subtilissimè tere, & supra mar¬
mor, in locum frigidum, & humidum colloca¬
bis, vt in oleum soluatur. Isto etenim oleo, om¬
nium corporum calces solues in Mercurium
currentem. Quamquam non negabo Martem
praeparatum, vt supra, praestantiorem esse, ma¬
iorisque virtutis: quandoquidem vera terra
Philosophorum insignitur, & nuncupatur, circa¬
quam argentum viuum seminatur, congela¬
tur, & fixatur; & omnes spiritus retinet & fi¬
xat; quod cum caeteris imperfectis corporibus
fieri nequit. Tartarus imperfectorum corpo¬
rum, vt supra, praeparatus, nihil aliud est, quàm
purum sulphur corporum.
Alia Aquae Mercurialis rectificatio.
Duo etenim sunt modi, Aquas Mercuriales
K j