209
146
TRACTATVS.
rem; quem in locum frigidum, & humidum
pone dissoluendum, solueturque in aquam
claram, quam accipe cum foecibus, quae reman¬
serunt supra marmor: fac totum distillare,
gne graduum, vt fieri solet in aqua forti; & quod
distillatum est, serua ad partem; faeces, quas re¬
peries, erunt trium colorum, albae, scilicet, su¬
blimatae, griseae in medio, nigrae in imò, nul¬
lius momenti.
Albas & griseas seu leucopheas accipe, quas
triturabis, & in locum humidum & frigidum
colloca, ad dissoluendum, & quod dissolutum
est, cum faecibus distilla simul, instar aquae for¬
tis: quod pone cum priore. Haec tantisper reitera,
donec omnia sint in aquam redacta. Si hanc
quam septies volueris distillare, seu rectificare,
tantae acredinis & virtutis erit, vt subitò lima¬
turam cuiusque metalli; vel calcem, in aquam
claram conuertat:
Alia Mercurialis Aqua, qua Mercurius omnis
à corporibus exeritur,
Sublima septies Mercurium communem, cum
sale communi ter praeparato, & vitriolo calcina¬
to ana: sublima, vt artis est. At vnaquaque subli¬
matione facta, nouum solem, & vitriolum ad¬
de, & supra marmor tere, & irrora aceto; distil¬
lato postea septies; sublima, renouando salem,
& vitriolum: finita septima sublimatione, dissol¬
ue tuum sublimatum in aqua forti, facta ex alu¬
mine, & salepetraeo tantum. Tunc fac, paruo
gne, distillare: postea auge ignem, donec Mer¬
curius sublimetur, & quod sublimatum est, acci¬
pe & fortiter tere, & in eadem aqua iterum sol¬
uatur