209
TRACTATVS
150
tere, & pone supra marmor, in locum frigi¬
dum, & statim guttabit aquam nigram, & quod
remanet insolutum distilla ter, & faeces re¬
manebunt in fundo, quasi nigrae, & supra fae¬
ces redde suam aquam ter, vel quater; & aquam
serua, & in hac aqua, quodcunque Metallum
imposueris, soluetur, sicut butyrum, & cera, &
Sol reducetur in materiam primam. Estque
qua Mercurialis ad artem.
His fruere, & Vale.
In sequenti Tractatu varia, & vera, probata,
non solum ab his, quorum artem teneo, ve¬
rùm etiam a me, maiori ex parte, probata:
Fas existimaui, ante obitum nostrum, in lu¬
cem dare, quae comperta habemus, & certa.
Varia etenim, post occasum nostrum inuenien¬
tur, praesertim vetustissimi codices manuscripti,
de Lapide Philosophorum, nondum excusi.
Cuperem ipse, vt citius excuderentur, ne ab in¬
dignis extorqueantur, & pro ipsis vendicent,
aut venales circumferant. At iam senio confe¬
ctus, vbi virtus illa vegetatiua, caeteraeque po¬
tentiae me deseruerunt; quod superest, langor,
& horror habet. Quae tamen istic depinguntur,
perpende, cogita; & DEVS Mysteriorum au¬
thor, maiora suppeditabit, modò illi obtempe¬
res. Vale.
AQVA