209
153
AQUARVM MERCVR.
ritu therebintinae amplius adsit. Tunc serua. Co¬
agulatur enim in aere, instar seui, quando spiri¬
tus vini abstractus fuerit. Hoc coagulatum, in
quouis liquore, in vino, in aqua Cinnamoni sol¬
ui potest.
Praedicta essentia Mercuri omnia metalla re¬
verberata soluit, etiam crocum martis. Multa
alia, quae perito artifici inuestiganda, relinqui¬
mus.
Mercurius Vitae, ab amico singulari
acceptus.
Recipe Stibij mineralis optimè triti lb ß. Mercu¬
rij septies sublimati lb j. tere optimè, & misce;
& totum hoc in retortam vitream, bono luto
munitam, pone ad ignem primò lentum, & gra¬
datim auge, donec tota distillatio absoluta sit.
In recipiente reperies materiam crassam, quam
accipe, & supra laminam, vel marmor in cel¬
lam, vel locum frigidum colloca dissoluen¬
dum, quod fiet, & soluetur in oleum. Accipe, &
pone in paruam non eminentem cucurbitam,
cum suo alembico, super cineres calidos, & li¬
quor quidam clarus ascendet: & augendo
gnem. egredietur oleum inter rubrum, & citri¬
num: postea reitera distillationem in alio alem¬
bico, ad separandum phlegma ab oleo, lentè: &
oleum remanebit in fundo vasis, rubrum, nobis
necessarium. Hoc absoluto, fac vitriolum
veneris, vel extrahe tincturam viridis aeris ace¬
to distillato, euapora, & calcina ad rubedi¬
nem: terè subtiliter vnà cum foliis auri puris¬
simi ana, terendo imbibe oleo praedicto, donec