209
182
IOHAN. HOLLANDI.
rum natura, quae non facilè, a se diuelli patitur,
id quod est volatile, cum ei est permixta: me¬
dium spiritum, qui nobis ad opus est futurus, apud
se retineat, donec subtilis, ac volatilis ille spi¬
ritus auolarit; ad se trahens, ne medius spiritus
nimis altè in vase eleuetur, scilicet adsummum,
ad quatuor digitorum altitudinem conscendat:
vel in faecum superficie permaneat, nihil rei ex
se se dans, neque spiritus fieri apta, neque vnà
cum medio spiritu ascendat: sed is simplex ac
purus maneat, ne quid in opere peregrini admi¬
sceatur. Ad haec, materiam illam, per quam di¬
cti lapides sunt sublimandi, necesse est frigidam
esse ad combustibilis sulphuris calorem com¬
pescendum, ne in sublimatione spiritus destruat
abeoque tamen separetur: & siccam, vt eiusdem
sulphuris pinguedinem ita temperet, & apud se
retineat, ne ex faecibus possit separari: & cum me¬
dio spiritu in altum euolare; quin & vase subli¬
matorio opus est, alto, & longo, vt subtilis, ac
volatilis ille spiritus, caloris prorsus impatiens,
in vasis summitatem possit ferri: vt ibidem fri¬
gefactus, se contineat, faciliusque à medio spiri¬
tu separetur, & igne admodum lento, vt idem
ille spiritus subtilis in superiorem sublimatorij
partem sit eleuatus, antequàm medius ex foeci¬
bus emergere incipiat: vnde antequam ignis gra¬
dum adaugeat, necesse est, dempto alembico,
subtilem illum spiritum eximere, ne vel vehe¬
mentiori calore, super faeces, recedat; vel cum
vasa aperientur, omnia simul commisceantur.
Separato igitur dicto illo spiritu, ignem dato
vehementiorem, ad medium spiritum, ex faecibus
extra¬