209
185
LAPID. PHILOS. THEORIA
viuum verò ex alembico exceptum, iterum su¬
per Marmor tere, atque in sacco, loco humido,
suspende, & rursum in claram, & perlucidam a¬
quam soluetur. Quâ metalla omnia, quaecun¬
que tandem sint, in vnum poteris conuingere,
frustaque Metallorum, aut partes fractas, ita
connectere, vt ne fracturae locus appareat, & i¬
bidem tam firmiter, quàm alio loco cohereant.
Sunt & aliae in hac arte virtutes occultae, quas
certis de causis non describo. Id tamen dico,
magnum id esse in natura arcanum, de quo gra¬
tias age.
Libet nunc Lapidem, qui ex solo Sole confi¬
citur, describere, quo nullis ab hominibus, ex
cogitari potest pretiosior. Scito igitur, Solis v¬
nam esse naturam, vnamque speciem metalli,
partium expertem; simplex est, & purus & ta¬
men vnum genus faecum in se continet, occul¬
tatum, quod potest arte & tinctura tam alba
quàm rubea, auferrij: & tametsi vnam dico So¬
lis esse materiam, potest tamen in duas partes, &
in species sibi contrarias, separari. Sol species
est quaedam metalli, à natura ita elaborata, vt
nihil eo perfectius in rerum natura reperiatur,
neque quicquam ad vnitatem, naturaeque sim¬
plicitatem, propius accedat; vnde nec igne po¬
test destrui, nec terra putrefieri, nec aere cor¬
rumpi, sed in aeternam incorruptus, integerque
manebit: Vnde vulgò fixum esse dicitur: non
quod quicquam à natura omnino fixum sit
procreatum: scilicet quod Sol arte fixari possit,
quemadmodum & alia pleraque. Neque e¬
nim Deus, hoc naturae concessit, vt quicquam
Naturae
Solis de¬
scriptio.