209
Sol in al¬
bedinem
& rube¬
dinem se¬
paratur:
id est in
tincturam,
& cor¬
pus album.
188
IOHANNIS HOLLANDI
tunc enim ad Lapidem ex eo conficiendum, est
praeparatus. In altera pulueris parte, quae corpo¬
ralis ac fixa est reddenda, ibi primum opus ag¬
grediendum, vbi natura desiit, vt vnum alteri
prorsus sit contrarium. In illo enim naturae o¬
pera sunt dissoluenda; in hoc verò arte supplen¬
dum, quod naturae deficit. Neque enim natura
vlterius ad operandum commouetur, quàm vt
rem in eum statum perducat, ad quem à Deo
est ordinata. Nobis verò ibi incipiendum est,
vbi natura desiit, resque ad suam summam per¬
fectionem perducenda: ita vt intrinsecum eius,
extrinsecum fiat, faecesquè tam interiores,
quàm exteriores ab ea separentur, ac proinde
subtilis fiat, ac fixa, ad Lapidem ex ea conficien¬
dum. Quam ad rem duo ista contraria opera re¬
quiruntur necessariò, vt vna Solis pars spiritua¬
lis fiat ac volatilis: altera corporalis ac fixa quo¬
niam vel totus ascendit, vel totus in fundo fixus
manet, nec vllam post se terram relinquit: vt an¬
te docui. Et quicunque aliam methodum quae¬
runt, errant, nec Philosophorum mentem asse¬
quuntur. Scito ergo, Solem in duo duntaxat
posse separari, albedinem nempe, & rubedi¬
nem: quarum haec, cum adhuc in sua crassicie
est, extrahitur arte, vt totus fiat albus: Illa, non
nisi cum intrinsecum eius in extrinsecum est
conuersum, ab eo separatur, vt totus ruber ma¬
neat. Sol namque in interiori suo, Luna est, &
Luna Sol in interiori suo sed Luna infirma est,
debilis & imperfecta. Vnde non facilè ex ea
perfectus Lapis conficitur. Qua de re non est
hîc tractandum, cùm in hoc opere non de Lu¬
na,