209
201
LAPID. PHILOS. THEORIA
processum continua, donec tota tua materia in
Lapides sit collecta. Hos omnes phialae imposi¬
tos, in cineribus calidis colloca; & protinus in
aquam conuertentur. Quos ad siccitatem euapo¬
ra, & habebis puluerem album, quem per duas,
aut tres orationes dominicas, in reuerberatorio¬
pone, eo calore, vt duntaxat rubescat, tum exi¬
me, vitreoque vasi imposito, aquam commu¬
nem distillatam superfunde & viginti quatuor
horarum spatio facilè, extra balneum, in claram
aquam soluetur, aliquantula faece in fundo reli¬
cta, quae quidem eius faex est interior, neque à
materia separatur, antequam eius intrinsecum
in extrinsecum sit conuersum: hanc faecem, vt i¬
nutilem, abijce, quemadmodum et eas omnes;
quas in singulis solutionibus inuenies: neque e¬
nim fieri potest, vt in ignitionibus solutionibus
& congelationibus. Materiam à puluere, & ci¬
neribus ita tuearis, vt non semper aliquid in ea
incidat. Solutione perfecta, quod clarum est, per
filtrum abstrahe faecibusque nouam aquam di¬
stillatam affunde, & facta residentia, filtra, vt
prius, faecesque, nequid ex Lapidis tui materia
perdatur, tamdiu aqua communi ablue donec
certò scias, nihil amplius inesse. Porrò omnes a¬
quas tuas per filtrum abstractas, in vnum colli¬
ge, & congela: tum per tres, aut quatuor oratio¬
nes dominicas reuerbera vt prius; solue rursum,
faecesque ablue, distilla per filtrum, & congela:
Hasque congelationes, solutiones & ignitiones
seu reuerberationes, quotięslibet repete; quan¬
do per eas multum lucraberis; materiaque tan¬
dem ita subtilis potest teddi, vt si tribus aut
Solis in
lapillos con¬
gelatio.
Lapillo¬
rum, in a¬
quam so¬
lutio &
congelatio.
Solutio
ad facem
interio¬
rem sepa¬
randum.