213
à viris Sapientibus iudicarer.
Porrô non deerunt, sat scio, quàm plu¬
rimi meorum maleuolorum: qui vt id
quod hactenus nec furtis, nec vllis ma¬
chinis consequi potuerunt, per cunicu¬
los actos obtineant: ea, quae primo capite
libelli huius, de praestantia medicamen¬
torum Hermeticorum, contra vulgares
Misochymicos disserui, in deteriorem par¬
tem rapient & interpretabuntur: clarissi¬
mosque Medicos Galenicos contra me
concitabunt, sub eo praetextu, quod Me¬
dicinam Galenicam superciliosê conten¬
nam, studiosamque iuuentutem ab ea alie¬
natam ad Paracelsi nugas adsuefaciam.
Absit autem à me: absit, inquam: vt ea
medicamenta, quae tot seculis, experien¬
tiâ & vsu comprobata fuerunt felicissima
repudiem: absit vt Paracelsi scripta sus¬
picienda; Galeni verò & Hippocratis,
aliorumque veterum Medicorum monu¬
menta, aeternitate dignissima despicien¬
da existimem. Quin contra ita sentio: ne¬
minem vnquam magnum futurum Me¬
dicum: cui Galenus & Hippocrates non
fuerint magni. Et licet ipse Medicus non
sim: nec medicinam exerceam: tamen