213
Vnde dica¬
tur Alchy¬
mia.
Vnde Ars
Hermetica.
Vnde de¬
stillatoria.
Chymia est
Ars.
Obiectum
Chymiae.
2
ciens; aut res solidas in liquorem sol¬
uens: dicta ita κατʼ ἐξοχὴν, quod Chy¬
mia soluere (id quod difficilius) & coa¬
gulare doceat. Alchymiam si quis nun¬
cuparit; Arabum more praestantiam
eius: si Spagyriam; praecipua officia,
σύγκρισιν nempe & Διακρισιν: si artem
Hermeticam; autorem & antiquita¬
tem; si Destillatoriam; functionem
eius praeclaram & facilê principem in¬
sinuet.
Cum autem omnes disciplinae vulgô
sint vel theoricae vel practicae: Chymia
non acquiescens in cognitione & con¬
templatione corporum mistorum, vt
Scientiâ Physica: sed finem habens τò
ἔργον seu πρᾶγμα, magisterium scilicet,
tincturas, quintas essentias & similia:
meritô ipsi locus inter practicas disci¬
plinas & artes conceditur: etiamsi for¬
inueniantur, qui theoriâ solâ con¬
tenti ad iucundissimas artis huius ἐγ¬
χεiρὴσεις, vel magistris idoneis destituti,
vel grauioribus alijs negotijs impediti,
per acccidens se non accingant.
Objectum artis huius, corpus mi¬
stum concretumque statuitur, non quâ