213
8
gitimê praeparatis ritê vtuntur, non
tam internecinum hostem, quàm be¬
nignum hospitem; non tam venena,
quàm alexipharmaca & morborum
ριζοτόμους in vitae suae penetralia admit¬
tere. Nam si metallorum & mineralium
venenositas à forma eorundem depen¬
det: quis non videt: si ea in tria sua
principia, artificio chymico consu¬
mantur omnes qualitates lethiferas
ablatum iri? Et si in parte aliqua con¬
stituente malignitatem stabulari opi¬
neris: tantô facilius intelligis: toto in
partes suas diuiso: illam segregari pos¬
se. Atque hoc modo instituta feralium me¬
dicametorum correctio: quàm salutaris,
sit, infinitis exemplis: nisi ea nota esse ar¬
bitraremur comprobari posset Desinant
igitur Misochymici, à mineralium &
metallorum vsu intra corpus exhi¬
bendorum abhorrere, & nescio quam
ιλιαδα τῶν κακῶν ex eo repullulantem te¬
merè pertimescere: quin potius discant
à Chymicis verum malignitatis remedio¬
rum quibus veneranda antiquitas vsa est,
(puta. Antimonii, Mercurij, vtriusque
Hellebori, omnium Tithymali spe¬