213
Chymica
remedia
sunt salu¬
bria & tuta
licet
cria.
10
reddita, & quia impressum ἐμπύρευμα
redolent. Verùm si acria, si corrosiua
intra corpus non recipienda: Deus
bone, quanta medicamentorum copia
ê vulgaribus Pharmacopolis eiicienda?
quantus eorum numerus ex Antido¬
tariis expungendus? quot condimenta
ê culinis remouenda? Cantharides à
Galeno inter medicamenta exitialia,
quod per erosionem interimant, nu¬
merantur: & tamen parcê sumtae, &
quibus oportet, commixtae, τοῖς λιθον¬
τρίβουσι & diureticis, vehiculi loco, ab
eodem conceduntur. Vitriolum quàm
corrosiuum sit; omnibus constat: & ta¬
men in laudatissimam antidotum, The¬
riacam recipitur. Allium, caepe, sinapi,
nasturcium, quàm acria: & tamen
quotidie iis inter epulas vti non refor¬
midamus. Limonum, Citriorumque suc¬
cus firmissima perlarum & corallorum
corpora dissoluunt; & tamen cum in
extremâ virium imbecillitate, cardia¬
cum efflagitatur, nullum eo praesentius
& praestantius vulgô propinatur. Ergo
nec Chymicorum remediorum acri¬
monia & vis caustica metuenda: prae¬