213
12
re, quaedam etiam, quos volumus in
vsus, apta reddere, expressè scribit: vn¬
de etiam idem Elementum, titulo Ma¬
gistri artium, à Cicerone non imme¬
ritô insignitur. Et vt taceam: quod Ga¬
lenus metalla acria & mordentia, vt
mitiora reddantur, ignis examini sub¬
jiciat: chalcitis vsta melior existima¬
tur, quàm non vsta: Balanus Myre¬
psica secundum Mesuen vomitum
mouet & simul per aluum dejectiones
enititur. Assatâ autem & humiditate
eius nauseauseabundâ ablatâ: sola vis
humores per secessum expurgandi re¬
manet. Ita Mercurius sublimatus, qui
acerrimus existit, ignis violentiam cum
Antimonio passus, vt in mitissimum,
ita saluberrimum abit alexipharma¬
cum. Sic ferrum, cum in crocum Mar¬
tis in reuerberio calcinatur: extremum
flammarum calorem sustinet: nec ta¬
men ipsi ea imprimitur acrimonia, vt
vsus eius in haemorrhagiis & aliis flu¬
xibus non sit frequentissimus, non vti¬
lissimus. Contra aqua & oleum Cina¬
momi, quantam acredinem solo va¬
poris balneo acquirunt? quantam eo¬