213
15
per empyreuma intelligis: quando
vel calor potentialis, qui in misto late¬
bat tanquam sub carbonibus igne
violento in actum producitur, & liber
jam ab omnibus compedibus poten¬
tiores exerit vires; vel quando calor,
qui hinc inde dispersus erat, Vulcani
beneficio vnitur: nec hanc ob causam,
seu empyreuma, seu calor nimius me¬
tuendus: cum Medici officium sit: ca¬
lidis eiusmodi dextre vti, sicut & alijs,
quae si imprudenter adhibeantur, aegro¬
tis nocumentum allatura videntur. Sed
instant Misochymici & grauius nos
vrgent: dum praetendunt nostra me¬
dicamenta esse inutilia: quia emortua
& ex mistis destructis, corruptisque orta
humidoque primigenio destituta. Verum
enim uerò, si mistorum corpora non
soluenda, vel vt ipsi odioso vocabulo
vtuntur, non destruenda: cur ipsi mi¬
stionis harmoniam turbant? cur in¬
fusiones, decoctiones, sirupos igne vio¬
lento parant? cur assationibus, cur
tostionibus, cur destillationibus, cur
diagridio & non Scammonio integro?
cur trochiscis Alhandal & non colo¬
Praeparatio
non reddit
medica¬
menta chy¬
mica in
vtilia.