213
25
siuo factae, sicut in quouis liquore fa¬
cilè soluuntur: ita soluta, & intra cor¬
pus admissa, vires collapsas restaurant
& pristinum vigorem restituunt. Quid,
quod medicamenta vulgaria in mor¬
bis chronicis, rarô optatos sortiantur
effectus: vt pote ex vegetabilibus tan¬
tum desumta, quibus radices affectuum
contumaciorum firmiores funditus
exstirpari & euelli nequeunt. Chymica
autem praesertim ex metallicis & mi¬
neralibus praeparata, vt pote potentio¬
rum virium & maioris efficaciae, incu¬
rabiles vulgò morbos, epilepsiam, le¬
pram, quartanam, podagram, hydro¬
pem ἡσυχως, δαχέως καὶ ἀσφαλῶς per¬
curant. Non igitur abs re à nobis fa¬
ctum esse putamus: quod Chymiam,
artem medicamenta gratiora, salubrio¬
ra & tutora concinnandi, in libelli no¬
stri frontispicio definiuerimus.