213
Sulphuris
proprium.
Sal.
28
gratorum, tum ingratorum fons &
origo. Assimilatur igni, propter flam¬
mam, quam facilè concipit: vt om¬
nia resinosa & oleaginosa alia: eique hoc
peculiare est: quod habeat vim lenien¬
di, & extrema contraria conglutinan¬
di. Sicut enim numquam tenacius lu¬
tum confeceris ex aqua & arena; nisi
calcem aut aliquid glutinosi commis¬
cueris: ita nec Mercurius volatilis &
sal fixus coire in vnam substantiam te¬
naciter possunt: nisi vinculo & copulâ
Sulphuris, quod vtriusque principij par¬
ticeps, Salis siccitatem & Mercurii li¬
quiditatem, sua viscositate; Salis den¬
sitatem & Mercurii permeabilitatem,
molli sua fluiditate; Salis amaritudinem
& Mercurij aciditatem dulcedine sua
contemperat.
Sal est corpus illud siccum, salsum,
res mistas à putredine defendens, mira¬
biles dissoluendi, coagulandi, deter¬
gendi & euacuandi facultatibus pol¬
lens: à quo omnis rerum soliditas, de¬
terminatio, sapores & alię infinitae vir¬
tutes. Analogia respondet terrae? non
quâ haec est frigida & sicca; sed quâ ele¬