213
38
tarum atque eleuatarum extractio.
Verum esse, quod Aristoteles 4.
Meteor. dicit: μιμεῖται τέχνὴ τὴν φύσιν:
id vel ex hac operatione praxeos Chy¬
micae vulgari constat. Sicut enim va¬
pores ex terra, radiis Solaribus in me¬
diam aëris regionem subuecti, ejusque
plagae caelestis frigiditate densiores fa¬
ctae, in pluuiam facessunt: ita & Chy¬
micus artifex, ex rebus halabilibus &
vaporabilibus, ignis ministerio, tenuium
spirituum à crassioribus partibus sepa¬
ratione, & ad frigidas capitelli cameras
eleuatione, essentiam earum, forma li¬
quoris elicit: Sic in humano corpore,
cum ἀναθυμίἀσεις ex inferiorioribus
partibus, in aëream microcosmi pla¬
gam, tanquam in alembicum efferuntur:
ejus frigore, in excrementum pituito¬
sum & mucosum condensantur vnde
postea perennis ejus in nares, palatum,
aut alias corporis partes fit destillatio
& defluxio. Hinc fit: quod in ciborum
elixatione, ollas operculo claudamus:
vt quidquid vaporum in aquam con¬
creuit, in suam originem postliminiô
reuertatur. Et quando dapum calorem