213
56
IV.
Res flatulentae, vt cera, resina & si¬
milia, sicut & ea, quae facilê ebulliunt,
minore imponantur quantitate, & ma¬
gnis vasis destillentur & quidem sale,
arena, aut similibus additis.
V.
Destillatio per balneum, conuenit
rebus leuioris compagis. Cauendum
tamen in herbis maxime calidis: vt in
abiinthio, saluia, roremarino & simi¬
libus, ne nimis leui calore vtamur, &
non tam essentiam; quàm phlegma in¬
vtile proliciamus. Sed in lactuca, en¬
diuia & similibus tenuioris substantiae,
calor moderatus adhibendus: & suf¬
ficit interdum Balneum roris, quod ne¬
que empyreuma imprimit, neque par¬
res aëreas tenuiores dissipat.
VI.
Destillatio per cineres vel arenam,
competit rebus consistentiae solidio¬
ris, vt seminibus lignis, radicibus, &c.
VII.
Per vesicam, non tantum tenuia de¬
stillantur; sed & alia, quae sunt firmio¬
ris texturae, in suo tamen menstruo
praemacerata.