213
91
to: quod in recipiente fuerit: redde
aliis duabus libris colcotharis, vt supra
praeparati: & iterum per triduum de¬
stilla. Tum vini spiritum, per Balneum,
in cucurbita alta separa: deinde spiri¬
tum Vitrioli per cineres destilla in quo
si corallos vel perlas dissolueris: verum
Antepilepticum habebis. Oleum in¬
star sanguinis rubrum, quod in fundo
haerebit, rectificare poteris, destillan¬
do per retortam in arena, vel sola di¬
gestione, fecesque terreas, quae fun¬
dum petent, ab eodem oleo separare.
Eius vsus est in metallicis potius;
quàm medicina.
OLEVM ANTIMONII.
Recipe Antimonii crudi:
Sacchari candi ana vncias quatuor,
Aluminis calcinati vnciam vnam:
Simul tere: & misce. Destilla per re¬
tortam, igne valde moderato. Sic ac¬
cipies oleum rubicundum, ad vlcera
aptissimum.
Antepile¬
pticum.