213
93
Flores contusi macerentur in propria
aqua, vel sacchari oleo, superius de¬
scripto: post exprimantur: expressum
coletur: donec tinctura voto respon¬
deat.
VEL.
Pone flores ad alembici rostrum: vt
propria aqua destillata, praeterlaben¬
do tincturam secum abstrahat.
CAPVT. VIII.
De Balsamis.
BALSAMI Chymici nihil aliud
sunt; quàm olea composita, & a¬
liarum rerum additione spissiora red¬
dita. Constant ferê liquore triplici, spi¬
rituoso seu aqueo: oleaginoso: & crasso
instar mellis: quibus interdum pro rei
natura, moschus, ambra, zibettha &c.
addi solent.
BALSAMVS CINAMOMI.
Componitur hic ex tinctura, per spi¬
ritum vini extracta & inspissata, oleo
& sale eiusdem, nec non cera alba, in
aqua rosacea probê soluta: lota: &
ab omni acredine vindicata, quae