213
97
aqua Endiuiae: Foliis Senae Orientali¬
bus, aqua pomorum redolentium, fu¬
mariae, faeniculi: Agarico, aqua Ci¬
namomi: & sic potrô aliis aliae. Quod
si talis aqua vitae, proprio scilicet sale
armoniaco priuata, vti Dariotus, &
post eum, loannes du Val, Medicus
Issoldunensis, Penotus quoque in tra¬
ctatu de vera medicamentorum Chy¬
micorum praeparatione, in magisterio
Tartari, docent, daretur: praestan¬
tior, ad omnis generis extracta paran¬
da, desiderari non posset. Verum quam¬
uis dn. Mayaud, vir in re Chymica
longê exercitatissimus, & amicus meus
singularis, ad illorum doctorum pla¬
cita, menstruum tale parare, mecum
tentauerit: tamen nunquam non in
operatione hac oleum & operam per¬
didimus. Vnde conjicere quis posset:
quod, cum bonus ille Penotus in supra
citato magisterio Tartari, alios ad Dei
timorem, & pro tam raro secreto, gra¬
tiarum actionem moneat & inuitet:
ipsemet Deum non satis timuerit,
nec illi gratias egerit: quando tale ma¬
gisterium posteritati consecrauit.
G