213
108
mundo imponitur: vt inter prunas ac
censas liquefieri possit. Liquatae librae
injicitur florum sulphuris vncia vna,
non quidem simul vna vice, sed pluri¬
bus, donec omnis pinguedo deflagra¬
uerit. Flamma autem vitanda. Haec sa¬
lis solutio, filtratio, decoctio, despu¬
matio, coagulatio, eliquatio & defla¬
gratio si ter continuentur: ad medici¬
nae vsum sufficienter praeparatus est.
Sal istae drachmae semis pondere, in
aqua rosarum vel endiuiae resolutus,
summum est in prunella arcanum. Gar¬
garisatus enim omnem oris & colli im¬
munditiem tollit: & si parum istius a¬
quae deglutiatur: sedat omnem calo¬
rem internum, & cordi refrigerium
praestat. Cum vini spiritu sumtus tus¬
sim sedat: cum aqua hyssopi tam pul¬
monis, quàm hepatis obstructiones
expedit: anhelitum difficilem curat:
vocem deperditam restituit, eamque
sonoram reddit: si dimidia eius dra¬
chma, cum oui vitello mediocriter
percocto, matutino tempore, à jejuno
quotidie sumatur. Valet praeterea in
multis aliis morbis tam internis, quàm