213
121
quòd quamuis in vicinia Idriae, singu¬
lis fere annis, luës pestifera grassari: il¬
la tamen ab hac immunis nunquam
non manere soleat: id quod viri pro
uectae aetatis sese obseruasse, idemque
a Majoribus suis accepisse, mihi ante
annos octo, eô loci profectò, sanctê
confirmarunt. Ex quo satis patet: vt
& ex aliis exemplis innumeris: Mer¬
curium esse summum omnis corruptio¬
nis & putredinis alexipharmacon. Non
minus & illud stupendum, prodigio
que simile: quod ibidem notaui. Senex
erat decrepitus, qui toto vitae suae tem¬
pore, in paranda Cinabari, consumto,
perpetuô tremebat: & aureum num¬
mum manu compressum ita dealba¬
bat: vt color eius natiuus omnino dis¬
pareret.
Reperitur & alius Mercurius in
monte Gimnauoda dicto, sex miliari¬
bus a Cracouia, in Polonia, inter Tar¬
naua, Ribie & Streletzky, distante,
qui sponte certis anni temporibus, vs¬
que ad terrae superficiem erumpit: prae¬
sertim autem autumnali tempore: quan¬
uis etiam circa festum Iohannis Bapti¬
Idria nun¬
quam pe¬
stilenti con¬
tagio infi¬
citur.