213
129
ralem: postea destilla per alembicum,
cum ternis cohobiis, ignem augendo
sub finem, vt materia probê siccetur,
que circulari debet per diem natura¬
lem cum S. V. Postea destillatione se¬
paratur spiritus: & denuo circulatur
& destillatur. Hoc quartò repeti de¬
bet. Haec vera Mercurii praecipitati
praeparatio ad infinitos: morbos pel¬
lendos: & maximè luem veneram, siue
interius sumatur, (quia ita elaboratus
saltem sudores prouocat) siue exterius
cum butyro, aut alio medicamento
applicetur.
PRAECIPITATVS CINABARIS
DIAPHORETICVS.
Recipe Cinabaris vulgaris vnciam
vnam,
Salis praeparati drachmas duas.
Simul tere: misce: & matratio impo¬
ne, quibus superfunde olei Sulphuris
per campanam facti vncias tres. Dige¬
re per triduum in cineribus: tandem
igne violento, fac omnem humidita¬
tem euaporare. Manebit in fundo mas¬
sa alba, quae frequenti ablutione edul¬
corari debet. Dosis à gr. sex ad decem,
I