213
132
mater Metallorum dicitur; Sulphur
verô pater: in iisque quatuor elemen¬
ta, quae omnium corporum natura¬
lium materia remota sunt, represen¬
tantur. Mercurius enim instar faemi¬
nae, frigidus & humidus, aquae &
aëris rationem habet: sulphur autem
tanquam mas, calidum & siccum,
ignis & terrae vicem obit. Si quis ma¬
teriam eorum, non tam halitum;
quàm succum statuere velit: non re¬
pugnabo. Cum enim superiori aesta¬
te, in Hungaria, medio miliari a
Schemnitz, in argenti fodinam, mil¬
le quingentos circiter cubitos pro¬
fundam descendissem: a fossoribus,
qui ob summum minerae aestum ve¬
stibus & ipso indusio exuti labora.
bant, didici: vapores minerales a
centro terrae frequenter sursum ferri:
eorumque lucernas & ipsosmet, ni su¬
bitò recedant, extinguere: aliquan¬
to autem tempore post, in eodem lo¬
co illos halitus, ad parietes fodinae,
in massam, quae leui contactu, instar
olei fluat, coagulatos reperiri. Vnde
fortê quis inferre posset: vaporem