213
136
fuerit in aquam. Quod autem ad col¬
lum retortae sublimatur; abraditur, &
cum eo, quod destillatum est, per no¬
ctem digeritur. Aqua spiritu Vitrioli
impraegnata separatur, & ad vsus ser¬
uatur: calx verô exsiccatur. Dosis a gr.
quatuor ad sex.
CAPVT XV.
De Calcinatione Martis &
Veneris.
CALCINATIO MARTIS.
Limaturam Chalybis a sordibus,
Eventilatione & ablutione diligen¬
ter emunda. Huius recipe libras duas,
salis praeparati libras tres. Misce simul,
& in olla terrea reuerbera, per diem
naturalem. Massam exime, & tere: dis¬
solue in aqua calida, & laua toties;
donec ab omni salsedine & terrest rei¬
tate liberetur. Exsiccatur deinde, &
in puluerem subtilem, terendo &
cribellando reducitur. Postea reuer¬