213
149
angulare, in modum salis gemmae.
Effuso succo colligitur, & aquâ cardui
benedicti abluitur & exsiccatur, quod
diligenter serua. Est enim praestantissi¬
mum remedium in peste: si eius grana
duo plus minus, in Cardui benedicti
spiritu exhibentur: sudores abundê
prouocant. Eadem quoque ratione fit
sal ex aliis herbis, qui multis modis an¬
tecellit salem, qui ex cineribus herba¬
rum conficitur.
SAL ESSENTIALE, CRE¬
MOR, SIVE CRISTALLVM
TARTARI.
Recipe Tartarum Montispeliense al¬
bum, quod est optimum: reduc in pul¬
uerem: & fac in magna aquae quantita¬
te, in cacabo aeneo vel ferreo bullire
ad mediae partis consumtionem. Tunc
amoue ab igne: & si vis, trajice, per
manicam Hippocratis, vel pannum
lineum, in vas figulinum firmum.
Vbi refrixerit: aquam per inclina¬
tionem effunde: & salem parieti¬
bus vasis adhaerentem, separatis fe¬
cibus, frequenti aquae affusione col¬
lige: & iterum, vt supra decoque:
k ij