213
151
nem vsque spatio quinque vel sex hora¬
rum, signe ita moderato, propter fu¬
sionem vt vas saltem candeat. Tarta¬
rum ita ad albedinem calcinatum, per¬
funditur aqua communi; digeritur, fil¬
tratur: & coagulatur.
SAL CORALLORVM.
Hoc sit, digerendo corallos tritos, in
aceto ter destillato, per noctem: po¬
stea filtrando: & acetum ad siccitatem
euaporando. Sic sal corallorum manet
in fundo vasis.
Vires eius sunt excellentes. Sangui¬
nem enim in vniuerso corpore mundi¬
ficat: pristinum sanitatis vigorem re¬
stituit: fluxus vteri, ventris, haemor¬
rhoidum sistit: roborat cor & stoma¬
chum: omnes obstructiones viscerum
reserat, concretumque sanguinem dissol¬
uit. Prodest & in hydrope conuul¬
sionibus, paralysi, calculo, suffocatio¬
ne matricis: si cum aqua affectui praeter
naturam conueniente exhibeatur. Do¬
sis à granis decem, ad scrupulum
vnum vel duos pro ratione aetatis &
vehementiae morbi.
K iij