213
154
filtra: & ex tribus partibus euapora,
vel destilla: quod relinquitur in fun¬
do vasis; ponatur in locum frigidum.
Sic generabitur Vitriolum viride, ob¬
scurum, splendens.
ALITER.
Laminae Veneris, cum ana sulphuris
triti, vt dictum est in calcinatione Ve¬
neris, reducuntur in puluerem subti¬
lem: & in olla terrea, cum sulphure tri¬
to, calcinantur; continuè baculo cupreo
mouendo, donec totum sulphur vstum
fuerit. Calx denuo teritur; & cum octana
parte sui ponderis sulphuris triti calci¬
natur: vt supra teritur, & in aquam fer¬
uentem proiicitur, baculo saepius mo¬
uendo, dum calx fundum vasis petit;
donec aqua refrigeretur: quae filtrata
euaporatur ex tribus partibus, & poni¬
tur in locum frigidum; vt cristallos caeru¬
leos producat, vel ex toto euaporet.
SAL SATVRNI.
Calx Saturni siue Minium perfun¬
ditur aceto destillato, vel saltem eius
phlegmate: digeritur per diem natura¬
lem, saepius agitando: menstruum de¬
trahitur, aliudque substituitur, donec